Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 155


Maior consul dicitur vel is, penes quem fasces sunt, vel is,
qui prior factus est. Praetor autem maior urbanus, minores
ceteri.
Mendicum dici Verrius putat a mente eius, quam fefellerit
fortuna, vel quod precetur quemque, ut vitae suae medeatur
cibo.
Municipium id genus hominum dicitur, qui cum Romam
venissent, neque cives Romani essent, participes tamen fuerunt
omnium rerum ad munus fungendum una cum Romanis
civilibus, praeterquam de suffragio ferendo, aut magistratu
capiendo; sicut fuerunt Fundani, Formiani, Cumani, Acerrani,
Lanuvini, Tusculani, qui post aliquot annos cives Romani
effecti sunt. Alio modo, cum id genus hominum definitur,
quorum civitas universa in civitatem Romanam venit,
ut Aricini, Caerites, Anagnini. Tertio, cum id genus hominum
definitur, qui ad civitatem Romanam ita venerunt, uti
municipia essent sua cuiusque civitatis et coloniae, ut Tiburtes,
Praenestini, Pisani, Urbinates, Nolani, Bononienses,
Placentini, Nepesini, Sutrini, Luc[r]enses.
Mater Matuta, manis, mane, matrimonium, mater familiae,
matertera, matrices, materiae dictae videntur, ut ait Verrius,
quia sint bona, qualia scilicet sint, quae sunt matura, vel
potius a matre, quae est originis Graecae.
Modo quodam, id est ratione, dicuntur omnia ista: <a> modo
fit commoditas, commodus, commodat, accommodat, modice,
modestia, moderatio, modificatio.
Nenia est carmen, quod in funere laudandi gratia cantatur
ad tibiam. Sunt, qui eo verbo finem significari putant. Quidam
volunt neniam ideo dici, quod voci similior querimonia

Torna all'inizio