Altaria ab altitudine sunt dicta, quod antiqui diis superis
in aedificiis a terra exaltatis sacra faciebant; diis terrestribus
in terra, diis infernalibus in effossa terra.
Assa dicebantur cantus tibiarum.
Aves ab adventu earum dicuntur, quod inde veniant, unde
nequis suspicetur.
Agolum pastorale baculum, quo pecudes aguntur.
Abortum gravidae mulieris dicitur, quod non sit tempestive
ortum.
Bona, id est substantia rerum, dicta sunt, quod digna sint
bonis.
Bombizatio est sonus apium ab ipso sonitu dictus: ut mugitus
boum, hinnitus equorum.
Boare, id est clamare, a Graeco descendit.
Boarium forum Romae dicebatur, quod ibi boves venderentur.
Bocas genus piscis a boando, id est vocem emittendo, apellatur.
Barrire elephanti dicuntur, sicut oves dicimus balare, utique
a sono ipso vocis.
Ballenam beluam marinam ipsam dicunt esse pistricem, ipsam
esse et cetum.
Bacchanalia dicebantur Bacchi festa.
Basilica a basileo, hoc est rege, est dicta.
Basilicum regale.
Bovin[i]atur conviciatur.
Bova serpens est aquatilis, quem Graeci udron vocant, a
qua icti obturgescunt. Crurum quoque tumor viae labore
collectus bova appellatur.
Batus genus herbae.
|
|