hominibus; ita quod usque ad quadragesimum aut quadragesimum sextum diem
crescendo pervenerit usque ad quantitatem illam quae in eo debuit esse minima
proportionaliter aliis hominibus; et deinceps crevit sicut et alii homines crescunt;
ita quod totum tempus quo in utero matris fuit, augmento corporis eius
servivit, quod in aliis servit conversioni, figurationi, animationi, et augmento.
Ad quartum dicendum, quod hoc est universaliter verum in quolibet motu continuo,
quod non est accipere ultimum instans in quo id quod movetur distet a termino
ad quem, quamvis posset accipi primum instans in quo est in termino ad
quem, ut patet ex 8 Physic.. Verbi gratia, si aliquid movetur de nigredine
in albedinem, in ultimo instanti temporis mensurantis motum illum albedo
inest mobili: ultimus etenim terminus temporis respondet ultimo termino motus;
sed in omni eo quod de dicto tempore accipitur ante ultimum instans, mobile ab
albedine distat. Non est autem accipere ante ultimum instans temporis, secundo
ultimum instans; cum inter quaelibet duo instantia sit tempus medium, ut 6
Physicorum probatur; unde non est accipere instans in quo id
quod fit album, sit non album. Et similiter est in mutationibus, quae quamvis
non sint motus, tamen aliquem motum consequuntur; sicut generatio sequitur
alterationem, et illuminatio motum localem solis; non est enim accipere ultimum
instans in quo id quod fit ignis sit non ignis; neque instans in quo aer qui
illuminatur, sit tenebrosus: eo quod terminus a quo in istis mutationibus inest
transmutato in toto tempore mensurante motum, cui mutatio non coniungitur
sicut terminus, nisi in ultimo instanti illius temporis.
Dico ergo, quod conceptio Christi quamvis non sit motus, quia successionem
non habet; tamen coniungitur quidam motui locali, saltem motui locali sanguinis
materialis ad locum generationis, ubi undique congregatus est; et in ultimo
termino illius motus materia illa fuit sub specie corporis Christi; et sic est accipere
primum instans in quo corpus Christi fuit; sed in toto tempore praecedenti
hoc instans, erat sanguis; unde non est accipere ultimum instans in quo sanguis
erat, sed ultimum tempus. Tempus autem continuatur instanti sine hoc quod
cadat aliquod medium, sicut nec inter lineam et punctum necesse est medium
cadere; unde forma sanguinis et forma corporis Christi continue successerunt
sibi in illa materia: neque oportet aliquod medium tempus ponere, ut conceptio
successiva iudicetur.
Ad quintum dicendum, quod fieri dupliciter potest accipi. Uno modo secundum
quod pertinet ad motum praecedentem esse rei quae fieri dicitur; et sic oportet
quod fieri rei praecedat duratione factum esse, ut obiectio probat. Alio modo
dicitur fieri ipsa terminatio motus, esse inducentis; sicut illuminari signatur per
modum fieri, et hoc ipsum quod dicitur terminari; et huiusmodi fieri non praecessit
tempore factum esse, nec differt ab eo nisi ratione: hoc enim quod est
esse illuminatum, si consideretur secundum se, signatur ut factum esse, ut cum
dicitur illuminatum; si autem consideretur prout est aliquid motus praecedentis,
scilicet terminus, sic signatur ut in fieri, ut cum dicitur illuminari: et ideo
|
|