: Chronicon Novaliciense

Pag 148

III


spectaculum factum fuerat.
XI. Dum autem haec a Desiderio facta fuissent et Franci nullum
transitum alicubi repperiri potuissent, veniebat pars exercitus
Francorum per dies singulos, plerumque milleni, aliquando
duo miIia: obpugnabant et obsidebant Langobardos, super eis
per propugnaculis obsistentibus. Erat enim regi Desiderio filius
nomine Algisus, a iuventute sua fortis viribus. Hic baculum ferreum
aequitando solitus erat ferre, tempore hostili et ab ipso
fortiter inimicos percutiendo sterni. Cum autem hic iuvenis dies
et noctes observaret et Francos quiescere cerneret, subito super
ipsos irruens, percutiebat cum suis a dextris et a sinistris, maxima
cęde eos prosternebat. Cum vero haec per dies singulos agerentur,
contigit ioculatorem ex Langobardorum gente ad Karolum
venire et cantiunculam a se conpositam de eadem re rotando
in conspectu suorum cantare. Erat enim sensum predicte cantiunculę
huiusmodi:

Torna all'inizio