Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De subiecto theologie

Pag 45


in III De anima . Et per hanc etiam probatur quod Deus est
subiectum, quia per Deum distinguitur theologia ab omnibus
aliis scientiis etiam a methaphisica, quia theologia tractat de
Deo per modum divinum; methaphisica autem tractat de Deo
per modum humanum, nec tractat de Deo ut de subiecto sed
tamquam de eo quod habet aliquam relationem ad suum
subiectum quod est ens in comuni.
Quinta conditio subiecti quod omnia de quibus determinatur
in scientia continentur sub subiecto. Quod quidem debet
intelligi non per modum partis integralis vel subiective, quia
nec passio de qua determinatur in scientia hoc modo se habet
ad subiectum, sed per modum aliquo modo reducibilem ad
subiectum sive ut pars sive aliter. Et per hoc etiam probatur
quod Deus etiam est subiectum, quia omnia de quibus agitur
in sacra scriptura aliquo modo reducuntur in Deum.
Sexta conditio subiecti est quod ab eius unitate dicatur
scientia una. Et per hanc etiam probatur quod Deus est subiectum.
Quia ab unitate Dei theologia est una scientia, quamvis
de multis determinetur in theologia, scilicet de naturalibus, rationalibus
et moralibus que humanas scientias diversificant.
Et quidem secunda conditio sequitur ex prima, quia ideo
primo cognoscitur in generali ut postea principaliter habeatur
eius cognitio in speciali, et hoc est inmediatius finis scientie.
Tertia autem sequitur ex secunda, quia quicquid ordinatur ad
finem sub ratione finis consideratur. Quarta autem sequitur
ex tertia, quia per id quod est formale et principale in aliquo,
fit distinctio eius ab aliis. Quinta sequitur ex quarta, quia ad
principale omnia alia reducuntur. Quamvis ista quinta possit

Torna all'inizio