Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 30


calamo incommutabiliter opponatur, non per longam horam poterit
venenosum animal tollerare quod in eius aspectu non deficiat iam
extinctum. Sed lapis ipse non eximitur impunis a dampno, cum,
extincto uenenoso cui opponitur animali, totus minimas confringatur
in rimas. Huius radio uiridanti drachonem ipsum letifere stupefactum
animosus Iason confestim appetit ense nudo, crebris ictibus
ictus accumulat, quos ueluti innocuos dure draconis squame colidunt.
Infatigabilis igitur Iason propterea non cessat ab ictibus,
uelut durus malleus in incude, et tamdiu renouatis ictibus ipsum
impugnat quod draco , tollerare non ualens crebras et duras impugnationes
ipsorum, longe distensus in campo letiferum emittit
spiritum, qui super adiacentem aerem letiferis aconitis infecit.
Quem postquam Iason uidit extinctum, Medee magisteria ad propriam
iam reducens memoriam, impiger appetit et caput eius a
collo trucidanti mucrone diuisit. A cuius faucibus euulsis dentibus,
ipsos continuo per sulcos factos inseruit in arato campo dudum a
bobus. Ex quorum semine nascuntur statim milites inauditi, dum
ex tali segete milites prodeunt, confestim ad arma sequentes, qui
irruentes protinus in seipsos letiferis uulneribus se impugnant.
Durum ergo committitur prelium inter fratres terrigenas et obscurum,
cum distinctis ad bellum non irruant acciebus nec se petant
utpote diuisi per partes, sed turbulentis aspectibus alter alterum
trucidare contendat, cum nec demum eorum fuerit aliquis qui uictor
extiterit, cum multis et mutuis uulneribus inter se deciderint
interempti. Mathematice igitur artis incantationibus contrariis
artificiorum ministeriis omnino detersis, dracone predicto morti
tradito, necnon ex eius dentium semine natis fratribus morte sublatis,
bobus ipsis factis ueluti semiuiuis, Iason , a discrimine periculorum
eorum auulsus, curiosa solicitudine sua scru<t>atur in
mente que facta sunt et siqua facienda sibi supersint in consumatione
ipsius negocii studiosus contemplatur. Et cum omnia percipit
iam esse consumpta, animosus et ilaris lentis passibus ad aurei
uelleris se dirigit arietem. In quo dum nullam inuenisset rebellionis

Torna all'inizio