Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 202


assidue aliquid cudere dicuntur. Sed eos, quia vereor ne noster hic
sermo nimis longus videatur, consulto praetereo, quamquam multi
etiam eorum, quos in ordinem redegi, nihil ad hunc diem edidere,
aut quia ocium illis defuit aut quod sua praecipitare noluerunt.
Expectanda tamen a tanta indole ardua et sublimia; sunt et qui
vulgo leguntur, quos consulto Prunulum suppressisse suspicari
libet. Sed de his ille dicere voluit, qui aliquid aut praecipiendo aut
eleganter tradendo latinum sermonem locupletiorem emendatioremque
reddidere, quod tantum abest ut quidam, quorum scripta
leguntur, effecerint, ut nullius rei visi sint minorem habuisse quam
proprietatis et elegantiae rationem, fuissetque ob id satius aut nihil
eos scribere, aut ea quae tradenda erant accuratius edere. Nam,
quum multa habeant illorum scripta cognitione digna, non pauci ad
ea temere cognoscenda accurrunt acciditque illis quod et pueris a
matre deceptis, qui, cum aridam ficum ab ea oblatam cupidissime
vorarunt coeperuntque antidotum in ea inclusum sentire, oderunt
illam atque irati satagunt simul omnia reddere; haud multum dissimili

Torna all'inizio