Ad sextum dicendum, quod oportet quod malum semper in bono subsistat; non
tamen oportet quod illud bonum in quo malum subsistit, sit actus: et ideo dico,
quod malum omissionis non fundatur in aliquo actu, sed in potentia, quae
actum producere potest.
ARTICULUS 4
Utrum in actu exteriori sit peccatum
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum non consistat in actu exteriori. Quia, ut in lib.
De somn. et vigil. dicitur, cuius est potentia, eius est actus; et eadem ratione
cuius est habitus, eius est actus. Sed habitus virtutis vel vitii non est in corpore,
sed in anima. Ergo nec actus peccati erit actus corporis, sed animae.
2. Praeterea, ei qui vitare peccatum non potest, peccatum non est imputandum.
Sed sicut gladius non potest vitare quin occidat, motus ab homine; ita etiam
manus vel aliquod membrum non potest vitare quin actum exequatur quem
voluntas imperat. Ergo peccatum in actu exteriori membrorum non consistit.
3. Praeterea, actus voluntatis medius est inter actum intellectus, scilicet cogitationem,
et actum exteriorum membrorum; et magis unitur voluntas intellectui quam
etiam ipsis membris. Sed cogitatio pure speculativa de aliquo, quantumcumque
malo, non est peccatum. Ergo multo minus in exteriori actu peccatum erit.
4. Praeterea, illud quo posito vel remoto, nihilominus est peccatum, non videtur
in se deformitatem peccati continere. Sed sive sit actus exterior, sive non, dummodo
adsit voluntas completa aliquod malum perpetrandi, peccatum perficitur,
et imputatur ad mortem. Ergo actus exterior deformitatem non continet.
5. Praeterea, illud quod est tantum ad manifestationem bonitatis vel malitiae,
non videtur per se actus malitiae vel virtutis esse. Sed ut in 10 Ethic.
Philosophus innuere videtur, exteriores actus sunt tantum ad manifestationem
virtutis, et eadem ratione sunt ad manifestationem vitii. Ergo in actibus exterioribus
non consistit peccatum.
SED CONTRA, servire peccato est peccare. Sed membra exteriora peccato servire
dicuntur: ad Rom. 6, 19: «Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae
et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in
sanctificationem». Ergo in actu exteriori membrorum peccatum consistit.
Praeterea, nihil prohibetur lege divina nisi peccatum. Sed lex divina non tantum
prohibet actus interiores, sed etiam exteriores; adeo ut de his etiam diversa
praecepta dentur, ut patet Exod. 20, 14 et 17: «Non moechaberis, et non concupisces
uxorem» etc. Ergo non solum in actu interiori sed etiam exteriori peccatum
consistit.
|
|