fames quidem propulsa est, gladius vero mortalitatis acutior factus est. Nam corpora, famis
penuria vacuata et cibo insueta, quanto abundantiori cibo contra usum intemperanter reficiebantur,
tanto citius periclitabantur.
XXVIII.- Calabrenses denique, genus semper perfidissimum, cum viderent, fratribus
inter se dissidentibus, sese a nemine visitari, coeperunt jugum Normannorum a se excutere et
servitium, quod juraverant, vel tributum minime persolvere. Unde et simulatione fidelitatis
traditione composita, castrum Neocastrense accipientes, sexaginta Normannos, qui ad tuendum
ibi castrum relicti erant, una die peremerunt.
XXIX. - Quod cum Guiscardo renuntiatum esset, videns se Calabriam perdere et
Apuliam totam turbari, fratrem per legatos accersiens, pacem cum ipso fecit, concedens ei
medietatem totius Calabriae a jugo montis Nichifoli et montis Sckillacii, quod acquisitum
erat, vel quousque Regium essent acquisituri.
XXX. - Post haec Robertus Guiscardus, uxorem habens suae gentis honestam et praeclari
generis natam, Alberadam nomine, ex qua habebat filium nomine Marcum, quem alio
nomine dicebant Boamundum, consanguinitate adnumerata, canonicis sanctionibus contrarius
esse nolens, conjugium solvit; filiamque Gaimari, Salernitani principis, Sigelgaytam nomine,
sibi in matrimonium copulavit.
XXXI.-Anno ab incarnatione Domini MLVIII, hanc apud Salernum desponsatam,
antequam convenirent, Rogerio fratri procurandam committens, ipse, ut Gisulfi, fratris puellae,
votum ageret, duo castra, quae Guillelmus, frater suus, comes Principatus, in haereditate
illius firmaverat, quibus ipse tamen plurimum infestus erat, dirutum vadit. Inde Melfam
regressus, solemnes nuptias celebravit.
XXXII.- Quibus expletis, Rogerius, Guillelmo fratri cum gratiarum actione Scaleam
rediens, rogatus a Guiscardo, in Calabriam venit. Castrumque Melitense, a fratre sibi
haereditaliter deliberatum, habens, rebelles Calabros circumquaque impugnare coepit. Quadam
vero die, cum Oppidum castrum oppugnaret, episcopus Cassanensis et Giracii praesopus,
quem nos praepositum dicimus, maximo exercitu concitato, castrum, quod Sancti Martini
dicitur, in valle Salinarum positum, oppugnatum vadunt, anno Dominicae incarnationis
MLVIIII. Quod cum Rogerio nuntiatum fuisset, ab obsesso recedens, citato cursu, ubi
eos esse audivit, advolat. Impetu facto, certamen iniit, omnesque quasi circumagens, vix
unum evadere permisit: de quorum spoliis et equis et armis omnes suos abundantes fecit.
Quamobrem Calabria, etsi non ex toto oboediens, tamen a vicinitate eius tremula, minus
eum prior irritare praesumebat.
|
1
5
10
15
20
25
30
|