Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 65


sacrosancte Romane ecclesie, matris nostre, mater eadem in amplexus occurens
diem nostre coronationis ad hunc diem dominicum, in festo videlicet
pentecosten, duxit, deliberatione prehabita, ut hereditatis eiusdem successionem
verus heres acciperet, statuendum. Quo siquidem die sponsus inclitus
eiusdem ecclesie, Christi vicarius, cum festivitatis celebritate sollempnis,
propriis manibus regali nos dyademate coronavit, quod ideo vobis ad
gaudium nuntiamus, quia scimus firmiter vos exaltationem celsitudinis
nostre vel nostri nominis desideranter appetere et auspiciorum nostrorum
felicia ferventibus desideriis vel animis affectare. Datum …


Super eodem, per Stephanum.
Rex regum et dominus dominantium Regis eterni filius, auferens sceptrum
de Iuda et regalem transferens secundum ordinatissimam dispositionem
temporum unctionem, Ecclesiam novelle plantationis erexit, in qua
reges constituit et varias alias distribuit dignitates. Inter regales autem
prosapias christianitatis caractere insignitas, ab ipsis fidei christiane primordiis,
idem Altissimi filius stirpem regiam inclite domus Francie altis
provexit radicibus et provectam gubernare non desinit in gloria et honore.
Ex ipsa siquidem christianissima domo, velut virgula fumi ex aromatibus
prodiens, dive recordationis dominus pater noster, regis filius et postmodum
Dei et ecclesie athleta non degener, regni Sicilie dyademate per ipsam

Torna all'inizio