Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 657


gladius devoravit. Nam per quinque leugas fugati sine numero corruerunt. De nostri
habita victoria procedentes Ubendam civitatem viriliter occuparunt; in qua sexaginta milia utriusque
sexus gentilium ceciderunt; demum Christianus exercitus ad propria remeavit, agens gratiam salvatori,
cui est honor et gloria in secula seculorum Amen. Eodem anno alias dicitur, quod
rex Francie cum comite Montis-fortis et aliis hominibus crucecignatis, et de prelio et exercitu,
quod fuit in Yspania, quando apud Amuradal imperator Saracenorum qui devictus fuit, qui quinquaginta
reges habebat, a tribus regibus Yspanis, scilicet Castelle, Navare, Aragonense, cum adiutorio
Portugalensium; de quibus XI milia prima acie mortui fuerunt, et cum adiutorio Portugalensium.
Eodem tempore et anno in mense Novembris iste papa Innocencius apud
Lateranum celebravit concilium in anno MCCXV.

CLXXXIII. De multitudine puerorum Alamanie.


Eodem anno MCCXII. trium puerorum quasi duodecimum, qui se visionem vidisse dicebant,
crucis signaculum assumentium in partibus Colonie persuasu multitudo innumera pauperum utriusque
sexus et puerorum Theothonie peregrinantium in Ytalia cruce signatorum accessit, unanimi corde et
una voce dicentium se per sicum maria transituros et terram sanctam Ierusalem in Dei potencia
recuperaturos; sed demum quasi evanuit universa. Eodem anno fuit fames adeo valida, precipue in
Apulia et Sycilia, ut matres etiam pueros devorarent.

CLXXXIIII. De disconfita Mediolanensium facta per Cremonenses
apud Castrum-Leonis et de amissione carocii Mediolanensium.


Anno Domini MCCXIII. Domnus Thomax Caritatum, Gualbertus de Liazaris et
socii consules comunis Reg.; die pascha sancto pentecostes, qui fuit in festo sanctorum martyrum
Marcellini et Petri, videlicet secundo die intrantis Iunii, Cremonenses in auxilio Papiensium, quorum
multi, ut prediximus, a Mediolanensibus in transitu regis de Papia Cremonam capti fuerunt, apud
Castrum-Leonis unanimiter cum carocio convenerunt, non habentes in auxilio nisi trecentos milites
Brixienses. Et ecce factus est repente sonus, Mediolanensibus cum suo carocio sicut sagitte volantis
et sicut fulgura festinancium. In quorum auxilio convenerant Placentini milites et arcarii, Laudenses
et Cremonenses milites et pedites, Novarienses et Cumani milites et de Brixiensibus totidem aut plures,
quot in Cremonensium auxilium prediximus advenisse; hii omnes unanimiter uno clamore et furore,
uno spiritu et impetu Cremonenses ceterosque milites forinsecos impetunt et impugnant, fugant, capiunt
et expugnant. Sed Cremonenses habuerunt victoriam de dictis Mediolanensibus et de exercitu et conduxerunt
carocium supradictorum Mediolanensium per vim cum magna victoria et leticia in civitate
Cremone. Eodem anno die XIII. Iunii et tempore domni Guilielmi de Pusterla potestatis
Bononie promiserunt commune Bononie et iuraverunt facere guerram Mutinensibus pro comune Regii
et servire comune Reg. et fuit tempore domni Ysachi de Dovaria potestatis Reg. nec
facere pacem cum predictis Mutinensibus sine voluntate comunis Regii, ut in registro comunis
Reg. continetur.
De Sybilla Tyburtina.
Decem autem Sibille fuerunt, que a doctis auctoribus fuisse describitur. Ista
Sybilla in Greco nomen est in Hebreo vates, in Latino propheta, nobili genere orta, filia

Torna all'inizio