data accepimus. Sed nulle unquam illis prefecture a regibus
demandate, nulli honores habiti, nulli magistratus
commissi, nulla graviora consilia eredita. Neque id,
ut opinor, iniuria. Sciunt enim ipsos nequaquam suarum
cupiditatum futuros esse ministros. Taceo de nostris, 5
a quibus quanti aut eloquentes aut docti extimentur,
minime est obscurum. Unum tantum hac nostra
etate scimus in honore habuisse coluisseque egregios
viros, superiorem ducem Mediolanensem, quos
undique ad se premiis pellectos et dignitate et opibus 10
affecit. Ceteri vero apparent tamquam rari nantes in
gurgite vasto.
67 Verum reliqua prosequamur que principum
vitam infelicem prestare videntur. Haud exigua felicitas
ducitur filios habere ac relinquere imperii successores. 15
At malos principes exemplis constat improbitatem
suam in filios infundere et efficere similes sui. Nam, ut
in regno, ita et in parentum vitiis fili videntur succedere.
Ex malis ergo filiis nulla ad patres felicitas perveniet.
Boni si quos legimus, aut caruere filiis, sicut Augustus, 20
Titus, Traianus, Antoninus Pius, aut eos genuere
quibus fuisset satius defecisse. Avidius Cassius, in
Vita Severi imperatoris neminem magnorum virorum –
ait - bonum et utilem filium reliquisse et eos aut interisse
sine liberis aut tales reliquisse, ut humano generi 25
fuisset utilius non esse natos. Magna est ergo vite principum
felicitas et admodum reliquis appetenda, que,
aut deserta virtutum comitatu aut oppressa vitiis,
tum adulatoribus obsessa, tum curis anxia, quietis inops, liberorum
voluptate carens, nullius est expers calamitatis! 30
Sed stultum atque imperitum vulgus non hec eorum
damna animadvertit nec conspicit miserias in interiores:
|
|