idcirco haec dicit Dominus: Ecce emittam te a facie terrae; hoc anno
morieris .
Novis quoque temporibus accidit, ut in Burgundiae regno quidam
clericus esset superbus nimis ac tumidus, et non modo carnali vitae seculariter
deditus, sed et contra suum ordinem terribiliter bellicosus. Hic
itaque cum aecclesiam beati Mauricii multis inclitam praediis suis dicionibus
usurparet, potens autem quidam e diverso sui iuris esse non sine
magna livoris atque certaminis animositate contenderet, tandem belli dies
utroque paciscente statuitur, a multis hinc inde frementium armatorum
agminibus convenitur. Potens autem ille, quem diximus, nuncium ad
hostilia castra direxit, qui et apparatum belli sollerti speculatione perpenderet
ac sibi celeriter nuntiaret. Forte tunc clericus missam cum his, qui
dimicaturi erant, suis fautoribus audiebat. Cumque ad evangelium veniretur,
in fine lectum est: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se
humiliat exaltabitur , ilico clericus in hanc sacrilegam vocem protervus
erupit: Haec, inquit, sententia vera non est, nam si ego me meis adversariis
humiliter inclinassem, hodie tot possessionum atque clientium copias non
haberem. Reversus autem nuntius domino suo fideliter retulit, non modo
quod in bellici procinctus apparatione conspexit, sed hoc etiam quod ex
ore clerici tumide loquentis audivit. Tunc ille plaudens in Domino laetus
efficitur, atque ad spem proculdubio optinendae victoriae milites
cohortatur.
|
|