causas abeant. Hec enim, que a nostra imperialis clemencia constituta 
sunt, firma et incorrupta perennis temporibus maneant, nostraque 
precepcione sigillata est, sicut ibidem continere videtur. 
Cumque iam dicta preceptora ostensa, et per ordinem relecta 
essent, dixitque ipsa que super domnus Paulus abbas, pro parte 
sui suprascripti monasterii, erga secum abendo suprascripto advocatore 
prefati sui monasterii ipsius que supra Adelberge abbatisse, 
et suprascripti advocatori eius, ut tantum fuisset suprascriptum 
puellarum monasterium Sancte Marie, que dicitur 
Apinianici, subiecto suprascripto monasterio sui Sancti Vincencii, 
quem eciam suprascripto precepto advocatori suo ostensit, 
continet, iam dictus gloriosus princeps, dux, et marchio, et iam 
dicti comiti, et suprascripti episcopi, et iudex, et suprascripti 
scabinis, et bonos homines iudicaverunt, secundum ipsum preceptum, 
quam ipsa abbatissa cum suprascripto advocatore suo ostenderunt, 
ipsum monasterium puellare Sancte Marie, que dicitur 
Apinianici, subiectus essent prefati monasterii Sancti Vincencii, 
ita ad regendum, et gubernandum abbates predicti monasterii eundem 
monasterium Sancte Marie de Apinianici im perpetuum. hoc factum 
ipsa, que supra Adelberga abbatissa una cum suprascripto 
Rayneri vicecomite advocatore prefati monasterii ceperunt manifestare, 
et dicere coram omnibus supranominatis, quia suprascriptum 
monasterium Sancte Marie, que dicitur Apinianici, cum 
rebus, et ecclesiis [.....] et pertinenciis ad eundem monasterium 
pertinentibus legibus subiectus semper fuisset, et a modo 
et in antea esset iam dicti monasterii, Sancti Vincencii sic in omnibus, 
ut nec abbatissa predicti monasterii, nec preposita, vel custodes 
ipsius monasterii Sancte Marie non potuisse, nec posse de 
rebus, et pertinenciis eiusdem puellare monasterium, in qualecumque
  |  
  |