ac Mediolanenses multociens ex inproviso aggredientes 
multos sauciant, plerosque occidunt, alios capiunt; et non 
valentes postremum resistere intra castrum se reducunt. 
Denique Mediolanenses enim usque ad murum castri gattum 
deducentes adeo coartant eos, quod ipsi non poterant accedere 
ad aquam, que erat extra castrum; nec intra castrum quicquam 
aque habebant. Quocirca oppidani ad maximam 
necessitatem aqua deficiente deducti sunt. Gattum tamen 
Mediolanensium summa  vi  incendunt multosque ex his, 
qui erant intus, capiunt, alios detruncant. Legatos deinde 
ad imperatorem noctu mittunt, qui ea, que geruntur ad castrum, 
sibi denuntient, auxilium subitum ab eo implorando. Igitur 
imperator, ut hec audivit, Laude venit in die Martis sancti; 
et ibi maximum colligens exercitum ex Parmensibus et his 
de Regio ac Pergamensibus ac Cremonensibus ac his de Vercellis 
et Novaria et Papia, ducum etiam et marchionum atque 
comitum aliorumque principum, ad castri auxilium ire disposuit. 
Quod Mediolanenses intelligentes, quia putabant, 
quod imperator parvum exercitum congregasset, factum imperatoris 
parvipendere ceperunt, palam quoque dicentes in
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |