siccum sit, impurum <manat> a se prodeuntem calorem. Horum 
quippe malorum vitia valde veremur, ne forte in tantum procedant 
ut totus ab eis exercitus infirmatus, penitus, quod absit, labefactetur. 
Unde hinc, si tue non displicet pietati, cito removendi 
sumus, ut non morientes, cum salute etiam nostra Neapolim 
non solum diebus estivis, verum etiam hieme, si necesse 
fuerit, cohercere possimus". Quibus Rex auditis, mox eorum 
miseritus, iussit obsidionem removeri, cogitans qualiter alio 
modo, absque suorum discrimine, hostibus suis resistendum esset; 
quamobrem magnam eiusdem expeditionis partem dispertiens 
per singula oppida, que Neapoli viciniora erant, instituit uti eam, 
ipso quoque discedente, instanter comprimerent, suique rebelles, 
si quando forte usquam armati progrederentur, vicinius ab ipsis 
possent restringi. 
22 
Quibus ita dispositis perrexit Cuculum, quod dum ipse a Sicilia 
moram redeundi faceret, a pisanis, quos secum princeps duxerat 
incassum, eo quod Neapolitanis, iubente ipso, adversaretur, ex 
parte etiam fuerat subversum. Quod videlicet oppidum, quoniam 
Neapoli propinquissimum existebat, ad arcendum eam quantocius 
reedificans, melius etiam quam antea fuerat, opere firmari 
precepit. Deinde previdens magis Averse restitutione rebellis 
Neapolis posse restringi superbiam, perrexit illuc, atque eodem, 
quo prius fuerat, iussit restaurari situ; atque ad eam inhabitandum 
cunctos qui prius illam inhabitaverant redire permissit. 
23 
Interim autem dum Rege ipso cum suo exercitu presente 
eiusdem civitatis instanter reparatio fieret, princeps et comes 
magisterque militum Sergius, intra menium Neapolis septa conclusi 
nesciebant quid agerent, videntes se omnes iam in proximo 
fore superandos, ni forte undecumque adveniens succursus citius 
adesset. Nam et victus inopia indefinenter angebantur, nilque quo 
ad vitam cum suis sustentarentur, de foris per terram advectum
  |  
  |