Petrus Damiani: Epistulae

Pag 219


legeret, repente compunctionis eum spiritus in lacrimas solvit,
eodemque momento circulus ille fractus apparuit. Quod miraculum,
quoniam alibi iam nos descripsisse meminimus, celeriter transcurrentes,
sequens aliud, quod necdum litteris insertum est, enucleatius digeramus.
Paulo post namque Ravennam urbem me iubente perrexit, ut reculas
suas atque sarcinulas, quas ibi de navi prodiens reliquerat, exportaret. Illic
itaque apud fabriles officinas nova ferreorum nexuum argumenta confinxit,
multisque se vinculis per diversa membra ipse sibimet iudex et reus
violenter artavit. Nam duo dependebant vincula cervicetenus per humeros
altrinsecus, hinc ad sexum, illinc usque ad femur, duos vero in coxalibus
circulos, duos suscaepit in ulnis. Undique igitur tam multiplici constrictione
vallatus ad nos rediit, secrete, quod circa se factum erat, ostendit,
neve quod fecerat immutarem, vix tandem voti compos optinuit. Sed cum
haec illum ultra vires tormenta gravarent, et ex atritis carnibus iamiam
fetor erumperet, insuper accessit, quod cor fratris gloriam respuentis
acrius perturbavit. Coepit enim huius mysterii fama prorumpere, et prius
per fratrum, deinde per ora supervenientium quorumlibet volitare. Rogavit
itaque omnipotentis Dei misericordiam, ut quid sibi super hoc cepto
placeret, per suae virtutis inditium evidenter ostenderet. Interim vero dum
huiusmodi precibus frequenter insisteret, bis per somnium confortatus
audivit, quia ferramenta illa iam essent divinitus resoluta. Porro autem in
festivitate beatorum apostolorum Symonis et Iudae, quam nuperrime
celebravimus, dum nocturno cum fratribus interesset officio, repente duo
illa ferramenta, quae super humeros posita utrimque inferius dependebant,
ventremque cum renibus coartabant, prorsus effracta sunt, et unum
in duas, alterum in tres divisum est partes. Caeteri vero circuli non quidem
per partes abrupti, sed ita laxati sunt, et quadam facti sunt mollita lenitate
flexibiles, ut quodammodo non tam ferrei quam vittei viderentur, adeo

Torna all'inizio