: Formularium florentinum artis notariae

116


et, ut dictum est, non defendiderit, promisit
eidem dare, nomine pene, libras tot, et dampna et expensas
resarcire, et post hec ex pacto firma tenere;
pro qua siquidem venditione et iuris actione, et hiis
omnibus, precepit vel confessa est predicta M. ab ipso,
nomine iusti pretii, et pro pretio, [recepisse] libras tot pisanas,
de quibus vocavit se bene pagatam, exceptioni non
numerate [pecunie], et speciali et generali, renumptians.
DE VENDITIONE ET ACTIONE DEBITI FACTA FIDEIUSSORI
VEL ALTERI.
Talis filius talis, et talis filius I., creditores, vendiderunt,
dederunt, concesserunt et ma[n]daverunt tali,
vel tali fideiussori suo, et eius heredibus, et cui dederit
in perpetuum, videlicet: debitum et nomen librarum
tot pisanarum de capitali quod recipere et habere debent
a tali principaliter, vel talibus fideiussoribus, et
eius penam sive duplum; et insuper omne ius et iura,
nomina et actiones omnes, tam reales quam personales,
utiles et directas vel mistas, a[u]t sibi pertin(entes),
contra dictos I. debitorem, vel tales et tales debitores et
tales fideiussores, et eorum heredes et bona, ad petendum
predictum debitum, et eius penam seu duplum, sive
pro ipso debito tam sorte quam pena et duplo; et
dampna et expensas, interesse, et in pingnore et bonis
et rebus propterea obligatis et ypothecatis, et in omnibus,
et pro precepto guarentigie inde facto, et pro
exbanimento, si est, et pro omnibus et singulis, et omnia
et singula, ut continetur in scriptura publica inde facta
per manum I. iudicis et notarii, quam scripturam ei
dederunt; et si est fideiussor: ipsum I. fideiubentem, a
fideiussione et mallevaria quam ei exinde fecit absolverunt
penitus et liberaverunt, facientes ipsum procuratorem
tanquam in rem suam. Liceat eidem predictum debitum,
et eius penam sive duplum, et omnia ac singula, ut
dicta sunt, habere, tenere et suo nomine utiliter directo

Torna all'inizio