Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

77


hereticos, quia boni persequuntur malos. heretici autem persecuntur
Catholicos, quia mali persecuntur bonos istam autem
fidem Christi, quam civitas Ianue habuit, tam cito post
passionem Christi recepit sic integram, sic illibatam servavit, quod
nullus hereticus unquam aliquod semen erroris ibi potuit spargere,
nulla unquam heresis ibi potuit pululare. quamvis
enim multe civitates Lombardie, que civitati Ianuensi sunt
valde vicine, fuerint heretica pravitate corupte, civitas tamen
Ianue puritatem fidei illibatam tenuit et incorruptam servavit.
nulla utique ibi esse [potuit] errori admixtio, sed semper
fundamentum tenuit catholice veritatis. a seculo enim non
est auditum quod aliquis natione Ianuensis unquam fuerit heretica
pravitate corruptus; ymo, si aliquando aliquos hereticos
de Lonbardia vel aliunde venire Ianuam contingat, mox
ut sciri possunt, capiuntur et ignibus comburuntur. et

Torna all'inizio