IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 22
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de his quae pertinent ad mortem Christi, scilicet
secundum quam rationem dicatur mortuus, hic determinat ea quae consequuntur
ad mortem Christi. Dividitur autem in duas partes: in prima determinat
de morte Christi per comparationem ad eius humanitatem absolute; secundo per
comparationem ad locum; ibi: «Hic quaeritur si Christus in morte alicubi erat
homo». Circa primum tria facit: primo movet quaestionem, utrum Christus in
triduo fuerit homo; secundo ponit aliorum opinionem, ibi: «Quod non videtur
quibusdam»; tertio ponit opinionem suam, ibi: «Quibus respondemus».
«Hic quaeritur, si Christus in morte alicubi erat homo». Hic inquirit de morte
per comparationem ad locum in quo erat; et duo facit: primo ostendit quod erat
secundum humanitatem in sepulcro et in inferno, et secundum Divinitatem ubique.
Secundo inquirit, utrum de illo homine possit praedicari esse ubique, ibi:
«Solet etiam quaeri, si congruenter dici possit Filius hominis... ubique esse».
Circa primum duo facit: primo ostendit quod Christus erat in diversis locis
secundum diversa; secundo inquirit, utrum fuerit in illis locis totus, ibi: «Et utique
totus eodem tempore erat in inferno, in caelo totus, ubique totus».
|
|