53 Item nota quod quando minor scribit maiori vel par pari et etiam  
maior minori, nisi esset dominus eius, vel multo maior eo debes  
loqui de recipiente pluraliter, et de mittente singulariter. Item nota  
quod insuper scriptionem epistole quando minor mittit maiori vel  
par pari non debes dicere «detur» quod datur a maiori ad minorem  
confertur, sed potes dicere «presentetur». 
54 Item nota quod huiusmodi dictiones  me, te, se, michi, tibi, sibi,  
importune se offerant dictatori. Dico quod ponas contenpta pro  
continentibus ut si deberes dicere «te rogo», dicas «dilectionem  
tuam rogo». 
55 Item nota quod quando distinctiones copulantur per copulativam,  
nisi in ultima distinctione, ut «demonstretur quod» puncti pro  
copula suspensivi ponuntur, ut «Benedicat vos divina maiestas,  
pater et filius et spiritus sanctus». Item nota quod in epistola non  
debet scribi littera crossa nisi in principio clausularum, vel nisi illa  
littera poneretur proprio nomine ut B. 
56 Item nota quod iste coniunctiones,  ut, quod,  et  quatinus , eundem  
retinent sensum sed non ubicumque ponitur unum potest poni et  
aliud,  ut  semper debet poni cum verbo subiunctivo,  quod  vero cum  
subiunctivo et indicativo quod ad magnum sensum cognoscere  
potest,  quatinus  semper debet poni post verbum deprecativum. 
57 Posita narratione ponenda est petitio. Et nota quod licet aliquis  
petat vel aliquem petentis tamen potest dici petitio. Hec sunt signa  
petitionis:  Eapropter, quapropter, quocirca, cuius rei causa, cuius 
rei gratia, quam ob rem, unde, ideoque, ergo, igitur, itaque, sed  
eapropter, quapropter, quocirca, ideoque  sunt magis in uso. Item  
nota quod in petitione est ponendum verbum deprecativum, et hec  
sunt verba deprecativa:  rogo, oro, exoro, precor, supplico, deprecor,  
deposco, imploro , sed  exoro  et supplico sunt valde verba suppletiva,  
et non debes ponere nisi quando scribis domino pape vel alicui  
auxilio cuius multum indiges et predicta verba sunt ita vehementis 
transitionis quod actus eorum semper debet determinari per aliquem
  |  
  |