Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 130


ac sanguinem commutari posse panem uinum altaris heretica
pertinacia delirabant. Factum est autem hoc paucis annis
post obitum beati Augustini, tempore Celestini pape et Cirilli
alexandrini episcopi, quibus precipientibus atque annitentibus
indicta ac celebrata est synodus ephesina, una de IIII.or quas
beatus Gregorius in epistola ad patriarchas fatetur se ita suscipere,
complecti et uenerari, quemadmodum sancta IIIIor euangelia
domini nostri Iesu Christi. In qua synodo damnate sunt
utreque superius comprehense lethales pestes, roborata est fides
qua credimus panem conuerti in eam carnem que in cruce
pependit, uinumque in eum sanguinem qui de pendentis in cruce
latere emanauit. Denique ducenti qui eidem concilio interfuere
episcopi inter cetera de hoc sacramento sic scripserunt, et
Nestorio episcopo quasi hereticorum capiti transmiserunt: Ad
benedictiones
inquiunt misticas accedimus et sanctificamur,
participes sancti corporis et preciosi sanguinis Christi omnium
nostrum redemptoris effecti. Non ut communem carnem percipientes
quod absit, nec ut uiri sanctificati et uerbo coniuncti secundum
dignitatis unitatem, aut sicut diuinam possidentis habitationem,
sed uere uiuificatricem et ipsius uerbi propriam factam.
Vita enim naturaliter ut deus existens quia proprie carni
unitus est, uiuificatricem eam esse professus est. Et ideo quamuis
dicat ad nos: Amen amen dico uobis, nisi manducaueritis
carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non tamen
eam ut hominis unius ex nobis existimare debemus. Quomodo
enim iuxta naturam suam, uiuificatrix esse caro hominis poterit?
Sed ut uere propriam eius factam, qui propter nos filius hominis
et factus est et uocatus
. Et circa finem concilii: Si quis
non confitetur carnem domini uiuificatricem esse et propriam
ipsius uerbi dei patris, sed uelut alterius preter ipsum coniuncti
eidem per dignitatem aut quasi diuinam habentis habitationem,

Torna all'inizio