Quando verbum est mutandum in ablativum absolutum presentis
participii, diversarum debent esse verba personarum, sine reconversione,
ut: "ego lego et tu scribis", me legente tu scribis, vel: "cum
ego legam, tu scribis". In huiusmodi autem mutatione semper vel
coniunctio vel adverbium abiciendum est, sicut superioribus patescit
exemplis. Sic e contrario, cum ablativus absolutus presentis
participii mutatur in verbum, coniunctio vel adverbium adiciendum
est, ut: "me legente tu scribis", ego lego et tu scribis.
Quando reconversio agitur in nominativum per obliquum aliquem,
precedens verbum est vertendum in consimilem obliquum
presentis participii, ut: "cum Iohannes iuraret, ego audivi vocem
eius", Iohannis iurantis ego audivi vocem. In huiusmodi conversione
et reconversio et copulatio abicienda est, sicut patet in
superiori exemplo. E contrario autem, cum huiusmodi obliquus
mutatur in verbum, et reconversio et copulatio est adicienda,
ut: "Iohannis iurantis ego audivi vocem", cum Iohannes iuraret,
ego audivi vocem eius; et hec abiectio vel adiectio reconversionis
vel copulationis est obseruanda in omnibus talibus
mutationibus.
Quando reconversio fit in obliquum aliquem per nominativum,
sequens verbum est mutandum in consimilem obliquum
presentis participii, ut: "Deus miseretur eius qui famulatur sibi",
Deus miseretur famulantis sibi.
Quando reconversio fit vel per nominativum in accusativum,
vel per accusativum in nominativum, vel per accusativum in accusativum,
et precedentis verbi <et> consequentis potest fieri in
parti<ci>pia reconversio, hoc modo: "Deus remuneravit Petrum
qui oboedivit ei", Deus remuneravit Petrum oboedientem sibi,
aut ita: Petrus, qui oboedivit Deo, vel oboediens Deo, est remuneratus
ab eo. Item: "cum Petrus caneret, ego audivi eum", Petrum
canentem ego audivi; cum Petrus caneret, vel Petrus canens, a
me est auditus. Item: "Deus remuneravit Petrum, quem dilexit",
Deus rem(u)n(e)r(a)v(it) P(etrum) diligentem se, vel ita: Petrus,
qui dilexit Deum, vel diligens Deum, est remuneratus a Deo.
4. Communiter dicimus quod in omni reconversione, quę fit
per accusativum, sequens verbum est mutandum in talem casum
|
|