Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 776


bellis necnon magnificis actibus in Romanum
Imperium sublimatus effulsit, dicendum est;
ad glorjam enim dignitatis, et honoris Monasterii
Piscariensis pertinet, Ludovicum istum
scire quis fuerit.
Ecclesia Romana cum multis adversitatibus,
quateretur et sicut in Ecclesiasticis Historiis,
et Romanorum Pontificum gestis reperitur, et
legitur, ab Aistulfo Longobardorum Rege tota
paene Italia vastaretur: Stephanus Papa, qui,
ut habetur in Chronicis, septigentesimo quinquagesimo
secundo Dominicae Incarnationis
anno Pontificari coepit, vocavit Pipinum Francorum
Regem Karoli filium, ejusque auxilio
Aistulfum expulit, Ravennam liberavit, et viginti
civitates, quas idem Aistulfus abstulerat,
sub jure Beati Petri redegit; und a Romanis
Patritius effici meruit. Quo defuncto, filius
ejus Karolus ommnium generali consensu Francorum
omnem Monarchjam Regni gubernandam
suscepit. Qui Karolus Pipini filius ab
Adriano I. Papa vocatus ad defendendas res
Ecclesiae obsedit Longobardos in Papia, ibique
relicto exercitu; in Sancta Resurrrectionem ab
Adriano Papa Romae honorofice susceptum est.
Post Sanctam vero Resurrectionem reversus
Papjam, cepit Desiderium regem, et Uxorem
ejus, et secum portavit in Francjam; et inde rediens

Torna all'inizio