Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 271


ad iter, et tantum per dietas suas laboriose processit quod
peruenit Acayam, ubi factus certus de loco ubi morabatur Vlixes
ad ipsum locum accedit. Cunque quadam die lune in mane applicuisset
ibidem, in introitu pontis inuenit custodes Vlixis, quos affectuose
rogat ut eum ad Vlixem accedere sponte permittant.
Negant illi, mandatum domini seruare uolentes. Instat Thelagonus
humilibus precibus, at illi uiribus utentes repellunt eum et iniuriose
et uiolenter impellunt. Quare Thelagonus, dum illatas sibi pati
nollet iniurias, in vnum ex predictis custodibus iurruit, et pugno
clauso sic potenter in cathena colli percussit quod, eius fracta
cathena colli, protinus expirauit. Alios uero custodes eius socios
impellendo uiriliter a ponte deiecit et precipitauit in vallo. Fit
ergo clamor maximus. Quare multi irruentes ad arma in Thelagonum
irruunt, ipsum interficere sathagens. Sed Thelagonus,
facto impetu in vnum eorum qui aggressi sunt eum, ensem quem
habebat in manu ab eo violenter extirpat, et in alios irruens ense
nudo quindecim interfecit ex eis et ipse ab eis est grauiter uulneratus.
Deinde cum clamor fortius inualesceret, ad uoces clamoris surgit
Vlixes, putans ne aliquis de familia Thelemaci detenti per domesticos
suos inuaserit illos ut pro sui liberatione eos uulneret aut
occidat. Quare iratus cum quodam iaculo quod ferebat in manu
ad locum clamoris accelerat, ubi suos uidit ab illo adolescente sibi
incognito interfectos. Cernit eum et in uindictam necis occisorum
iaculum ipsum uibrauit in ipsum sic quod eum percussit. Ex eo
non tamen multum lesit eundem. Sed Thelagonus contra Vlixem iaculum impetuose uibrantem, cum non cognosceret si esset Vlixes,
arrepto illo eodem iaculo quod ipse uibrauerat et in terram ceciderat,
ipsum impetu duriori retorsit sic quod ipsum ex eo letaliter
uulnerauit, costas eius ex ipso uulnere perforando. Quare Vlixes
ex ipso ictu uulneratus in terram decidit, seipsum sustinere non
ualens, vtpote qui morti sentit se esse uicinum. Corporee itaque
uires in ipso deficiunt, et cum ipse quasi defecerit in sermone, balbucientibus
uerbis querit a Thelagono quisnam esset. Dum Vlixes

Torna all'inizio