: Vita s. Iuuenalis episcopi Narniensis (BHL 4614 recensio Narniensis)

Pag 186


catoribus, et rursum ad predicandam eius gloriam eos disper-
geret inter incredulas gentes, impletum est, quod dictum est
per prophetam: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae, et
uox tonitrui tui in rota, id est in hunc mundum, qui per ue-
stigia sua uoluitur, et impletur annus. Multi equidem ab
Oriente et Occidente uenient, et recumbent cum Abraham et
Isaac et Iacob in regno Dei, quoniam alios per passionem,
alios per confessionem, alios per genera linguarum, alios per
prophetiam, alios per gratiam curationum, suos testes esse
constituit, et unicuique regioni et unicuique prouinciae siue
urbi proprios dedit habere custodes. Sicut illi, quae domina
gentium est et princeps prouinciarum, urbi Romae, Petrum
ac Paulum, principes apostolorum, ab Oriente, tamquam pri-
ma hora operarios, donauit in uinea Italiæ, Tusciæ et Campa-
niæ. In Sebastia donauit Iohannem Baptistam; Iacobos duos,

Torna all'inizio