quasi quodam pallio et florifero tegumento: sicque debet
scribentem ad loquendum inducere illi persone cui scribitur
et littera destinatur, tanquam esset in sua presentia constitutus.
Exemplum. Aliquis vult scribere suo domino vel amico
ut possit a curia litteras impetrare. Qualiter simpliciter diceret,
si personaliter in presentia sua foret? «Ego rogo dominationem
vestram de qua multum confido, ut dignemini mihi
adiutorium vestrum dare, ita quod in tali causa quam
habeo cum Petro possim habere litteras a domino papa».
Ecce, habes materiam: recurre igitur ad dispositionem ipsius
hoc modo: «Dominationem vestram, de qua gero fiduciam
pleniorem, humili prece rogito incessanter quod mihi vestre
liberalitatis et gratie taliter dignemini subsidium impartiri,
quod in tali causa, vestra potentia faciente, litteras apostolicas
impetrare valeam et habere». Et ipse rogatus diceret: «Libenter
faciemus quicquid tibi placuerit». Ex quibus verbis
debes responsivam colligere taliter et formare: «Facere cupientes»
sive «gestientes que tibi debeant esse grata, sic
tuo nuntio nostrum dedimus auxilium et favorem quod, secundum
quod tua petitio requirebat, impetravit litteras utiles
et benignas».
LXXIX.
Quid sit sententia, et quid ad dictatorem pertineat.
Sententia est super iis que prius fuerunt dubia vel verisimilia
interpretatio sapientis. Et licet principaliter ad iudicia
descriptio talis pertineat, ad dictatores tamen competenter
refertur, qui ad similitudinem iudicantium supersedent epistole
faciende, interpretantur cum sapientia dictiones, condempuando
vitiosa verba, dubia, verisimilia et configurata, et ponendo que
ad bonam sententiam faciunt et sanum retinent intellectum.
Exemplum vitiosum, puta, cum de aliquo sapiente dicitur: «Ad
vestram prudentiam platee currunt, et veniunt civitates tamquam
ad illam personam quam diligo, prout scitur, que fortitudine
|
|