Salimbene de Adam: Cronica

Pag 139


tibi spe, et defossus securus dormies. Requiesces, et non erit
qui exterreat. Et deprecabuntur faciem tuam plurimi
. Iste due auctoritates,
que hic ponuntur de Iob, optime sunt ad ostendendum
quod per penitentiam homo potest Deo reconciliari.
Non sic factum fuit cum fratre Helya. Immo, quia non cognovit
gratiam sibi factam, taliter fuit depositus, quod nunquam fuit
restitutus, quod nullo modo credere poterat. Ideo dicit Ecclesiasticus
XXIII: Ubi non speravit, apprehendetur, et erit dedecus
omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini
. Item Ys. XXX:
Subito, dum non speratur, veniet contritio eius, et comminuetur,
sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida. Et non invenietur
de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut
hauriatur parum aque de fovea
. Quare hoc fiat, audi quod Dominus
dicit, III Reg. XVI: Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui
ducem super populum meum Israel, tu autem proiecisti me post
corpus tuum, ecce ego demetam posteriora tua
. Et supplet Dominus
in Ys. XXII: Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo
deponam te
. Hoc impletum fuit in sequenti millesimo, ut dicemus,
quando absolutus fuit in generali capitulo sub Gregorio papa nono.
Et hoc bene promeruit propter plures defectus quos habuit.
Et primo dicamus de rusticitate quam fecit erga dominum
Ghirardum de Corigia, qui cum esset nobilis homo et positus in
dignitate sublimi
(erat enim potestas Parmensium) et venisset
eum honorabiliter cum militibus ad visitandum, debebat ei assurgere,
et fecisset sibi ipsi honorem. Honor enim non tantum est
illius cui impenditur, quantum etiam illius, immo plus, qui eum
impendit. Hoc non consideravit frater Helyas et ideo rusticitatem
fecit. Ideo de talibus in libro Tediorum dicit Patecclus:
Cativo hom podhestà de terra,
e pover superbo ki vol guerra,
e senescalco k'intro 'l desco me serra,
e villan ki fi messo a cavallo,
et homo k'è zeloso andar a ballo,
e l'intrar de testa quand'è fallo,
e aver hom ki in honor aventura,
e tutti quanti de solaço no cura.

Torna all'inizio