Iusta finem secundi libri prima pars et secunda finit presentis
lectionis.
Oratoris officium et cetera: id est advocati vel patroni. Esse
dicitur autem officium ab efficio -cis, et mutatur 'e' in 'o' et non
ab officio -is, quod idem est quod noceo -es. Et sciendum, in hoc
libro ubicunque agitur de inventione, quamvis de ipsa tractaverat
in veteri Rethorica diffusius et expresse. Oratoris : differunt, proprie
loquendo, rethor, orator et sophista. Nam rethor est ille qui doctrinam
tradit rethoricam velut autor, ut Tullius, Aristoteles, Augustinus
et similes, qui rethoricam scientiam tradiderunt. Orator est ille qui
datam doctrinam exequitur in opere, advocando. Sophysta dicitur scientie
rethorice discipulus et auditor in quantum nomen sophiste
in ista scientia reperitur. Nam qui sunt in hac scientia auditores
neophyti magis apparere quam existere conantur, ut in pluribus experiemus.
Posse : nota, quod hec scientia est in habitu scientie et cetera.
Dicere : dicit actum. Civilem : nota, quod hec scientia est pars
civilis scientie. Moribus : nota, quod hec scientia est moralis. Cum
asensione : assensio, quia requiritur, quod assentiant auditores, quoniam,
nisi auditores assentirent, non h<ab>eret locum officium oratoris,
dicente Salomone: "Ubi non est auditus non effundas sermonem".
Quoad : id est usque quo; alias: Quo aptius ei rei fieri poterit;
sive: Quanta eius rei: de qua agit orator, que res appellatur,
de qua superius dixerat in fine prohemii: " De re incipimus " .
Ad usum : per hoc excludit ab oratoris officio
quedam que Hermagoras et Gorgias dixerunt ad oratoris officium
pertinere, ut dicitur in principio veteris Rethorice. Licet enim pertineant
ad usum civilem, non tamen habet orator de omnibus dicere
|
|