dicens: Non poteris altérius gentis hominem regem facere, qui non
sit frater tuus. Iacob etiam patriarcha idem sensisse videtur, scilicet
quod habituri essent filii Israel regem, dicens, Gen. XLIX:
Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femore eius, donec veniat
qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. In quo notabis
quod nec primus, quem habuerunt, de Iuda fuit, scilicet Saul filius
Cys de tribu Béniamin, nec ultimus, quando venit Christus,
scilicet Herodes Ascalonita, qui fuit gentilis et altérius gentis;
per quod manifestissime tempus adventus Christi Iudei cognoscere
potuerunt.
Quare Dominus potius ostendit se turbatum ex eo quod filii Israel petierunt
regem, quam ex eo quod Moyses hominis petivit ducatum.
Fit igitur questio ex predictis quare Dominus potius ostendit
se turbatum ex eo quod filii Israel petierunt regem, quam ex eo
quod Moyses hominis petivit ducatum, cum Dominus per columnam
nubis in die et ignis in nocte ductor esset eorum, sicut habetur
Neemíe IX. Solutio: dicimus quod Dominus non debuit
turbari de Moyse, quia Moyses sic petiit ducatum hominis, ut
tamen ducatum Dei semper precipuum reputaret. Filii autem
Israel, petendo regem, sic ponebant spem in homine quem regem
habere volebant, quod de Deo difidebant, qui sepe liberaverat eos,
sicut habetur in libro Iudicum per totum et in principio primi
Regum. Ideo dicit Psalmista: Et tribulaverunt eos inimici eorum
et humiliati sunt sub manibus eorum, sepe liberavit eos. Ipsi autem
exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus
suis. Ideo talibus imprecatur Ieremias dicens, XVII: Maledictus
homo qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum,
et a Domino recedit cor eius. Ideo dicit Psalmista: Si obliti sumus
nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis.
Nam:
Quicquid agant homines, intentio iudicat omnes.
|
|