Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

653


benivolontiae ad quam reddendam beneficiatus tenetur, que est maior
quam recompensatio, non licet recipere ex lege locationis, que in
pecunia mutuata non cadit, set ex lege amicitie ex qua beneficium mutui
debet conferri.
C. XXIX. Quinto est contra legem interesse. Secundum enim legem
humanam, duplex est interesse, unum est ex eo quod aliquid adest, quia scilicet
aliquis non acquisivit, quod acquirere potuisset; aliud interesse est ex
eo quod aliquid abest, quia scilicet aliquid subtractum est alicui de eo quod
habebat. Vel ut alii dicunt est interesse de lucro captando et de dampno vitando.
Set secundum legem humanam ex primo interesse non nascitur obligatio,
set solum ex secundo; set usurarius vult sibi obligari debitorem quantum
ad primum interesse et ultra. Puta quia dicit si non mutuasset ipsi pecuniam
tantum fuisset lucratus in terra vel in mercationibus et tamen vult
aliquando ultra duplum de lucro quod communiter consuevit haberi de mercationibus
vel possessionibus. Set contra contigit aliquando quod ex pecunia
mutuata aliquis dampnificatur in eo quod habebat. Puta quia ex defectu
pecunie incarceratur vel perdit aliquod membrum, quia non potest solvere
condempnatorem; ergo saltem tunc potest accipere ultra sortem.
Et dicendum quod ex pecunia mutuata potest aliquis incurrere dampnum
rei iam habite dupliciter. Uno modo ex eo quod non redditur sibi pecunia
statuto termino et in tali casu ille qui mutuo accepit, tenetur ad interesse
ultra sortem set quasi ad penam promissionem non servantis. Alio modo potest
incurrere dampnum infra vel ante tempus deputatum et tunc non tenetur
ad interesse ille qui mutuum accepit, quia tunc esset aliquid dare ultra
sortem per se loquendo. Debet enim ille qui pecuniam mutuavit sibi cavisse
ne detrimentum incurreret. Nec ille qui mutuo accepit debet dampnum
incurrere de stultitia mutuantis. Et est similiter in emptione; qui enim emit
rem aliquam tantum pro ea tenetur dare quantum valet; non autem tantum
quantum ille qui vendit ex eius carentia dampnificatur.
C. XXX. Sexto est contra legem depositi, tum quia depositum est
proprium deponentis tum quia debet reddi idem numero tum quia potest
esse indifferenter et rerum que consummuntur per usum et rerum que per usum
non consummuntur tum et cetera. Set concessum sub usuris iam transiit in
dominium debitoris et est solum earum rerum que consummuntur per usum,
nec oportet quod idem numero restituantur et cetera, ut patet ex dictis. Unde
potest dici de usurariis quod dicitur * * * * * * * << Negaverit depositum >>
idest per modum depositi concedere << proximo suo >> , ut ita exponatur licet
aliter intelligatur.
C. XXXI. Septimo est contra legem principatus politici, qui quidem
sive sit secularis, puta rex vel imperator, sive sit ecclesiasticus,
puta abbas vel episcopus, principaliter ordinatur ad utilitatem subditorum.
Est enim sicut pater eorum et sicut medicus et sicut magister et
sicut gubernator qui principaliter ordinantur ad utilitatem familie, infirmorum,
discipulorum et navigantium, secundum philosophum in V et VIII

Torna all'inizio