Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 172


Audieras si me de te dixisse sinistrum,
Dicere debueras primitus ipse michi;
Quod si te contra me deliquisse videres,
Me poteras aliis corripuisse modis.
Nunc tamen affligor sine cause cognitione:
Quam patimur iuste non ita pena riget.
Livor edax igitur nostrum violavit amorem,
Flebilibus visis rebus ovare solens;
Ridet ubi dolor est, in letis tristificatur,
Que videt affligit lumine cuncta suo.
Non acies est recta sibi, cum lumine torvo
Cuncta videt; visa prosperitate, gemit;
Et quotiens alios, se ledit primitus ipse
Telo dans proprio vulnera ceca sibi;
Murmura potus ei, suspiria sunt cibus illi,
Curis invigilans usque sopore caret.
Dicitur invidia spectatas scindere petras,
Messibus et teneris floribus esse nocens.

Torna all'inizio