auditores quo modo ipsi se cupiunt reprehendi,
(9) hoc modo: 'Simplices estis et nimium mansueti, quia creditis
unicuique, credentes ut vobis perficiat que promittit. Sed
erratis et falsa spe detinemini stultitia vestra, quia mavultis ab
alio postulare quam per vos sumere quod est in vestra positum
potestate'. (10) Alterum genus est quando illud quod scimus
omnes facile audituros quomodo tamen accipiant dicimus nos
timere, (11) hoc modo: 'Fuit iste quandoque michi specialis amicus:
tamen eius amicitia, licet verear quomodo accipiatis, penitus
me privastis. Quid ita? Quia eum qui vos offendit pro amico
non possum ullatenus reputare sed iudico potius inimicum'.
(12) Et nota quod in licentia sepe distributione utimur: unde
immediate illi aiungitur.
51. (1) DIMINUTIO.
(2) Diminutio est alicuius rei egregie, quam nobis inesse ostendimus
aut his quos defendimus, in oratione attenuatio, ut omnis
arrogans ostentatio evitetur, (3) quia res egregie, sicut invidiam
contrahunt in vita, sic, nisi caute dixeris, inducunt odium in
sermone. (4) Ad invidiam igitur vitandam et laudem comparandam
ita diminutione uteris: 'Locum inter doctores abeo non
postremum', cum forsitan 'optimum' dicere potuissem. (5) Item
|
|