Petrus Damiani: Epistulae

Pag 317


Sanctae spei filio Ariprando, P<etrus> peccator monachus paternae
dileccionis affectum.
Nimis ingratus est servus, si postquam tela vel gladios ab herili liberalitate
percepit, eisdem mox armis accinctus adversus dominum suum protinus
in bella consurgit. Perduellionis reus est miles, qui ditatus imperialibus
donis asserit apcius sibi convenire coronam quam subieccionis vel oboedienciae
clientelam. Confiteris te, fili mi, frequencius impugnari et infestancium
cogitacionum perferre caliginem, quia cum docile cor ac facillimum
habeas ad discendum, ante veri luminis aditum requisisti, quam
cecam philosophorum sapienciam disceres, ante ad heremum provolasti,
sequens vestigia piscatorum, quam liberalium arcium non dicam studiis
sed stulticiis insudares.
Hanc ergo querelam a te clemencia divina commeruit, quia tibi subtilioris
ingenii graciam praerogavit. Nec mirum si inter ipsa tuae rudimenta
miliciae veternosus hostis eodem te genere certaminis impetit, quo scilicet
et in ipso mundi nascentis inicio primos parentes humani generis superavit.
Haec enim prima serpentis verba sunt ad mulierem, his sibilis draco
teterrimus in cor eius venena stillavit: Scit Deus , inquit, quod in quocunque
discere? Disce Deum pluraliter declinare. Artifex enim doctor dum
artem inoboedienciae noviter condit, ad colendos eciam plurimos deos
inauditam mundo declinationis regulam introducit. Porro qui viciorum
omnium catervas moliebatur inducere, cupiditatem scienciae quasi ducem
exercitus posuit, sicque post eam infelici mundo cunctas iniquitatum turmas
invexit. Quid ergo mirum si in Eve filium idipsum adhuc iaculum

Torna all'inizio