Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 59

Tomus II


offerimus, transgressorum cupiditas
effrenata circumstrepit, et pacis quietae
temperiem aliquorum improvisa temeritas inquietet.
Sed illud praecipue nostris cedit votis
infestius, cum reverentia quasi vilipensa
dominii tantum praeceps et incauta divitum
majorumque praesumit audacia, ut impudenter
in pauperes saeviat, et crudeliter exardeat
in minores. Hoc siquidem in civitate N. Sicut
ex hortulanorum et pauperum querula
propositione comperimus, committitur insolenter:
qui dum ex manuum suarum laboribus,
quos ad defendendam inopiam in hortis
et vineis excolendis exercitant, commodum
sperant: herba frequenter in florem prodiens,
et raro perfectionem maturiratis attingens rapaci
vel violenta falce praeciditur, et laborantis
manibus exinde praevisa compendia praeauferuntur.
Furit enim in ipsos aliquando furtivis
insultibus aggressorum ingluvies, quibus
non licet dicere, cur venistis? et saevit persaepe
viriliter in collectione fructuum impudica
fragilitas ancillarum, quibus mittentium animatis
imperio repulsam adimit potentia dominorum.
Sicque colonus spe frustratus et praemio,
tutius eligit damna dissimulare silentio,
quam verbis factus horribilis personales injurias
rerum cumulare jacturis. Volentes igitur,
ut vulnus hujusmodi, ne ad alios ex impunitate
subrepat ignis, vel ferri severitas violenter
abscidat, cui reverentiae nostrae medicina non
prodest: praesenti edicto nostro inter alia statuta
civitatis ipsius inseri tenaciter valituro sancimus:
ut quotiens masculini sexus aliquis malefactor,
cuiuscunque conditionis, generis,

Torna all'inizio