huius urbis adstantibus et videntibus, in nomine sanctae et individuae Trinitatis baptizatus et confirmatus est. In quibus
fontibus, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis, Te Deum laudamus decantantes, cunctis qui aderant audientibus et
videntibus simulque mirantibus, in posteris ediderunt quod ab universa ecclesia catholica usque hodie tenetur et religiose
decantatur. Et quasi ditati multis divitiis et inaestimabilibus margaritis, mutuo in Deum laetantes, et cum gratiarum
actione cibum sumentes laetati sunt, et gaudio magno gavisi in Deo confortati sunt.
10. Interea praeter illa, quibus clerum suum cotidie informabat, quaedam omnixe et inviolabiliter conservanda
atque tenenda et super omnia custodienda sacerdotibus tradidit; scilicet ut quatuor principalia conscilia, in quibus Graeci
et Latini et catholici fideliter concordant, tenerent, in quibus catholica fides integra et inviolata permanet. Quin etiam
ab apostolis et aliis sanctis episcopis illa quatuor conscilia dicebat ita esse sancta et confirmata, ut si quis in illis aliquid
augeret vel diminueret, anathematizatus et excommunicatus permaneret. Itaque sicut quatuor euangelia sunt observanda
et tenenda et credenda, sic ista quatuor in omnibus conscilia. Quae conscilia quantum timori et quantum amori quantaeque
reverentiae beato Ambrosio fuere, ipse super Nicaenum conscilium in epistola ad clementissimum Valentinianum
augustum directa ostendit, dicens: Meritoque conscilium istud exorreo, sequens tractatum conscilii Nicaeni, a quo me
nec mors nec gladius poterit separare. Quam fidem et parens clementiae tuae Theodosius beatissimus imperator et sequitur
et probavit; hanc fidem Galliae tenent, hanc Hispaniae cum pia divini Spiritus confessione custodiunt. Est enim in illis,
ut nemo per aliquam occasionem turpis vitii incurrat, incontinentem se videns vel fratrem suum, nisi circumveniat in
negotio. Ob quam causam molitum in ecclesia universali, ut sacerdotes aut virgines erant, aut caste cum uxoribus manebant:
quatenus si Deus praeordinasset, ut si aliquis ad episcopatum annuente Deo veniret, vel virgo vel unius uxoris
vir inveniretur. Unde dicit apostolus: Oportet episcopum inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, pudicum,
ornatum, hospitalem.
11. Transactis annorum multis curriculis, vivente tamen beato Ambrosio, gravissima dissensio inter sacerdotes
monogamos et alios sub virginitate aut castitate degentes in synodo coram apostolico orta est. Quamobrem orta dissensio
inter sacerdotes monogamos et alios caste simulantes se vivere, fere usque ad mortem et ruinam suorum et aliorum
devenerunt. Quod factum est apostolico imperante, et multis catholicis episcopis exhortantibus, in iudicio beati patroni
nostri Ambrosii a partibus ambabus datum est, affirmantes quicquid ipse diceret, tenerent et firmum atque sanctum haberent.
At beatus Ambrosius videns atque cognoscens sensus humanos, et sancta conscilia, et omnes pronos ad peccandum,
maxime propter incontinentiam, sciens aliquem neque virginitatem neque castitatem nisi a Deo posse habere,
os suum aperiens, quod in libro iam dictaverat de officiis, ait: De monogamia sacerdotum quid loquar? Quin una tantum
permittitur copula, et non repetita, et haec lex est non iterare coniugium, et sic dicens statim illos, qui peracta castitate
esse videbantur, condescensionem et caritatem circa fratres suos minime habentes, compescuit; de qua dicit apostolus:
Si habuero tantam fidem, ut montes transferam, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero,
nichil sum . Sed sese non videntes, et illud quod dicit apostolus minime intelligentes, dicens: Tu quis es qui iudicas
alienum servum? suo domino stat, aut cadit; stabit autem. Sed revocans ad amorem fraternitatis verbum apostolicum,
introducens dixit: Deus non vult coacta servitia; et ita noli fratrem tuum contristari, neque prodere, pro quo Christus
mortuus est. Itaque Graeci sacerdotes Ambrosianam tenentes sententiam, usque hodie sancitum et pro lege sacra habent,
ut quando in sacerdotio unguntur, aut virginitatem exinde promittunt, aut uxores in testimonio virorum bonorum sibi
sociantur; et si contingit quod uxor sua moriatur, aut caste vivunt tenentes sacerdotium, aut sacerdotium amittunt, si se
amplius alicui feminae sociantur. Quorum ecclesiam in quamplurimis officiis beatus Ambrosius venerabiliter imitatus
est. Quin etiam sacrificium eorum, scilicet fermentatum, cum nostro, scilicet azymorum, in celeberrimis festivitatibus,
maxime in resurrectione Domini ad collaudandum et confirmandum atque roborandum, angelis administrantibus et sanctificantibus,
benediceret confirmaret et consecraret. Unde idem ait sanctus Ambrosius: Stant angeli ad latus altaris, et
sacrificant sacerdotes corpus et sanguinem Christi psallentes et dicentes: Gloria in excelsis Deo. Sed Deus et Dominus
noster, volens tantum et tam magnificum episcopum velut emeritum militem multum in militia Domini sui triumphantem
et desudantem, multis praemiis multisque honoribus ineffabilique remuneratione honorificare et glorificare, de ergastulo
carnis ad aeternam gloriam angelicis choris stipatus exire praecepit. Unde dicit apostolus: Quod oculus non vidit nec
auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Qui clerum sibi commissum et oves a
Deo sibi creditas precibus et vocibus atque lamentis moriens Deo, in quo sunt omnes thesauri scientiae absconditi,
instanter commendabat. Insuper per Spiritum sanctum intelligens, multos pseudochristos et pseudoprophetas in vestimentis
ovium venturos, ecclesiam Dei et populos eius per falsam doctrinam subversuros, de quibus Dominus per euangelium
dicit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
Hoc praevidens sanctus et reverentissimus Ambrosius, clerum ac populum Deum orans cotidie armabat, dicens: Libera
nos ab haereticis, ab Arrianis, a schismaticis, a barbaris, quia tu solus Dominus, tu solus altissimus, Christe. Quo exiente
de corpore quantus dolor nobilium, et quantus gemitus clericorum, et quantus planctus orphanorum, et quanta crebra
monachorum suspiria interfuere, mea lingua narrare, et meus calamus scribere non valet, et obsequium quantis eius
miraculis coruscavit, mihi enarrare non vacat. Sed ordinato beatissimo Simpliciano in episcopatu, quod minus esse videbatur,
Deo adiuvante implevit, et quod ordinatum invenit, inviolabiliter tenuit et firmavit, ita ut nullus episcopus amplius
augeret aliquid aut diminueret.
12. Determinatis ac definitis sanctae Ambrosianae ecclesiae ordinibus, datisque figuris rationalibus in quibus
Deus per clementiam suam sancti Ambrosii suffragiis non immerito aperire posteris benigne concessit, nunc qualiter ipso
adiuvante catechumeni ecclesiam yemalem ingrediantur, secundum ordinem quem vidi cordeque cognovi, et a fidelibus
comperi, fideliter edicam, quave causa regias ecclesiae eiusdem occidentales non introeant, ac super sanctum crismon a
subdiacono et host ariis ut doceantur introducantur, caritative intimabo. Igitur catechumeni, quibus iam Deus per suam
|
|