dicit non debere ad generandum sollicitos esse; et  
qui flent, tanquam non flentes sint, scientes mox  
consolationem eorum futuram; et qui in praesenti  
gaudent, sciant mox luctum futurum. 
28. LANFR.  Reliquum est . Quia, inquit, tempus  
breve est, consequitur ut quidquid in hoc saeculo  
sive prosperum, sive adversum videtur esse, pro  
parvitate temporis potius videatur non esse. 
29. AUGUST. ( in expos. Psal.  CXLVII, tom. VIII.)  Et  
qui flent . Quisquis autem sive manducat, sive bibit,  
sive aliud aliquid agit, omnia in gloriam Dei facit.  
 59  Et si aliqua tristitia est de rebus saecularibus,  
sic fleat ut intus spe gaudeat. Et si aliqua laetitia  
est in rebus saecularibus, sic gaudeat ut intus spiritualiter  
timeat; nec donet se corrumpendum felicitati,  
nec tradat adversitati frangendum, hoc enim  
est flere tanquam non flere; et gaudere tanquam non  
gaudere. 
30. AUGUST. (lib. XX  De civ. Dei , c. 14).  Praeterit  
enim figura . Figura praeterit, non natura ( ibid. , cap.  
16). Judicatis quippe his qui scripti non sunt in  
libro vitae, et in aeternum ignem missis, tunc figura  
hujus mundi, mundanorum ignium conflagratione  
praeteribit. Sic factum est mundanarum aquarum  
inundatione diluvium. Illa, ut dixi, conflagratione,  
mundanae [ al. , mundana] elementorum corruptibilium  
qualitates, quae corporibus nostris corruptibilibus  
congruebant, ardendo penitus interibunt. 
31. LANFR.  Praeterit enim figura . Ratio cur ea  
quae superius dicta sunt, quasi non sint, existimanda  
sunt. Omne enim quod praeterit, cujuscunque  
prolixitatis sit, aeternitati comparatum, nihil est. 
32.  Non ut laqueum , id est, non ad hoc moneo  
castitatem diligere, ut hac occasione velim vos,  
propter incontinentiam in luxuriae laqueum incidere. 
33. AUGUST. ( lib. De bono viduit. , cap. 5.) [ Sed 
  |  
  |