Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 217


defendimur. Natura cum aliquibus animalibus ad sui
tuitionem dedit cornua, ut bubalis et bobus. Aliquibus
vero dedit dentes, ut lupis et canibus. Aliquibus dedit
ungues, ut ursis et leonibus. Aliquibus autem corporis
agilitatem, ut leporibus et capreis. Sicut enim capreae
et lepores quia non per aliam viam possunt evadere mortis
pericula nisi per corporis agilitatem et per fugam,
ideo statim cum audiunt strepitum, fugam arripiunt. Sed
natura homini, tanquam excellentiori animalium, non
dedit ad sui tuitionem cornua vel ungues: sed dedit ei
manum, quae secundum Philosophum 3. de Anima, est
organum organorum. Nam per manum omnia organa,
et quicquid ad defensionem facit, fabricare valemus.
Quare si naturale est homini desiderare conservationem
vitae, cum homo solitarius non sufficiat sibi ad habendum
congruum victum et vestitum, et ad fabricandum sibi
arma et organa, per quae a contrariis defendatur: naturale
est ei, ut desideret vivere in communitate, et ut sit
animal sociale. Quarta via sumitur ex parte sermonis
et disciplinae, per quam instruimur. Nam alia
animalia sufficienter inclinantur ad opera sibi debita ex
instinctu naturae absque introductione aliqua praecedente:
ut aranea ex instinctu naturae debitam telam faceret,
si nunquam vidisset araneas alias texuisse. Sic etiam et
hirundines debite facerent nidum, si nunquam vidissent
alias nidificasse. Et canis ex instinctu naturae instruitur,
qualiter se debeat habere in partu; si nunquam
vidisset canes alias peperisse. Mulier autem cum parit,
nescit qualiter se debeat habere in partu, nisi per obstetrices
sit sufficienter edocta. Quia ergo homo non sufficienter
ex instinctu naturae inclinatur ad opera sibi debita,
natura dedit ei loquelam sive sermonem, ut per
sermonem homines se invicem doceant, et unus ab
alio suscipiat disciplinam. Et quia hoc fieri non potest,
nisi simul cum aliis convivamus: naturale est homini simul

Torna all'inizio