Papias: Ars Grammatica

Pag 69


Martius", "nuntio, nuntius", "scio, scius"; exceptis illis in cius
desinentibus, que assumunt genitiuo uel datiuo cius , penultima
et antepenultima correpta, ut "aduectus, aduecti, aduecticius",
"faber, fabri, Fabricius", "pater, patri, patricius". 77 Inueniuntur
tamen quedam a prima declinatione, que habent a ante cius ,
"gallina, gallinacius", "membrana, membranacius", "cathina, cathinacius".
78 In uus diuisas similiter faciunt sicut in ius : "pater, patri,
patruus", "annus, anni, annuus", "rigo, riguus", "perspicio, perspicuus".
79 "Menstruus" uero notandum, quod euphonie causa tr
assumpsit. 80 In quus quoque desinentia similiter fiunt: "equo,
equus", "obliquo, obliquus", sed melius fiunt e contrario. 81
"Longus, longinquus" ante quus assumpsit n euphonie causa. 82
In bus uel in cus desinentia a uerbis fiunt, que mutant extremam
uel extremas uocales in us , ut "probo, probus", "superbio, superbus",
"luceo, lucus". 83 In ulcus pauca inueniuntur: "sus, subulcus",
"bus, bubulcus", "peto, petulcus". 84 In dus , tres sunt forme: prima
in idus , que primitiuorum seruata consonante ultime sillabe - et
penultime, si uocalis est ante uocalem - ceteras litteras mutat in i

Torna all'inizio