Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 461


Quod melius est regimen regni et principatus ire
per haereditatem et succesisonem filiorum,
quam per electionem aliquam.
Cap. V.

Videretur forte alicui omnino esse melius et dignius
dominationem regiam et principarum ire per electionem
quam per haereditatem. Nam superficialiter considerata
veritate quaesiti, dubitans An melius sit regiam
dignitatem ire per electionem, an per haereditatem: dubitare
videtur, an melius sit constituere dominium arte, vel
forte. Nam si per electionem praeficiatur aliquis in regem,
videtur tale egnum non esse expositum casui et fortunae,
sed factum esse per artem, eo quod praeficietur melior
et industrior. Sed si per haereditatem hoc fiat, exponentur
regnum quasi forti, casui, et fortunae: nam incertum est qualis
debeat esse filius, ad quem spectabit habere regiam
dignitatem. Absolute ergo loquendo, melius est principem
praestituendum esse per electionem, quam per haereditatem.
Tamen quia ut plurimum homines habent corruptum
appetitum, consideratis gestis et conditionibus
hominum, quas esperimentaliter videmus, videtur esse
censendum magis expedire regno vel civitati, ut dominus
praeficiatur per haereditatem, quam per electionem.
Possumus autem triplici via ostendere, quod consideratis
conditionibus hominum melius est, huiusmodi regimen
per haereditatem ire. Prima via sumitur ex parte ipsius
regis regentis populum. Secunda ex parte filii, qui debet
in haereditatem succedere. Tertia ex parte populi,
qui debet per tale regimen gubernari. Prima via sic putet.
nam secundum Philosophum 2 Politic. inenarrabile
est quantam dilectionem habeat, et quantum differat patare

Torna all'inizio