De cruciatibus pervulorum: plene.						 c.97r.a 
Rubrica LXVIII 
Ampliemus materiam nostram uberem. De cruciatibus parvulorum 
fuit hactenus tanta dissensio, quod Augustinus, in 
quadam Epistula sic scripsit ad Ieronimum: "  Cum pervulorum 
penas considero, magnis – michi crede – coartor angustiis, 
nec quid respondeam prorsus invenio. Nec solum eas 
penas dico, quas habet post hanc vitam illa dampnacio, qua 
necesse est trahantur, si de corpore exierint sine christiane 
gracie Sacramento, sed eas proprias que in hac vita dolentibus 
nobis versantur ante oculos, quas, enumerare si velim, 
prius tempus quam exempla deficient. Languescunt egritudinibus, 
torquentur doloribus, fame cruciantur et siti, debilitantur 
in membris, privantur sensibus, vexantur ab inmundis  
spiritibus. // Demonstrandum est utique quomo- 			c.97r.b 
do mala ista sine ulla sua causa iuste paciantur. Non enim 
dici phas est, aut ista Deo ignorante fieri, aut iniuste ista facere 
vel permictere"  . Quapropter inventi sunt qui dicerent: 
"  Que iusticia est ista Dei, qua innocens anima ista creata tormentetur 
nuper ab omnipotenti Deo in presenti seculo et in
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |