et fidelitatem vestram vobiscum tractando,
prout in capitulis, sub sigillo eis a Majestate
nostra commissis, plenius continetur, ad vos
nuncios destinamus; fidelitati vestrae mandantes,
quatenus ea, quae idem nuncii nostri super
his oretenus ex parte nostri culminis vobis
retulerint, firmiter credere, tanquam ab ore
nostro prolata, et efficaciter ob nostram reverentiam
adimplere curetis ur devotionem vestram
quae semper beneplacitis nostris se promptam
exhibuit, proinde merito commendemus.
Cap. L.
Respondet cuidam nobili fideli suo, super
petitis.
Benignitate solita recepit nostra Serenitas literas,
quas nostro culmini destinasti, et
quae continebantur in eis intelleximus diligenter.
Ad quorum significata, devotioni
tuae taliter respondemus, quod quia de sancto
Jacobi de N. per alias sacras vestrae Majestatis
literas tibi scripsisse recolimus, nostrae beneplacito
voluntatis expedire non videmus, ad praesens
aliud exinde dare responsum. De alio vero
quod scripsisti te juxta mandatum nostrum
filiam tuam Marchioni de Homburg, per conjugalem
copulam tradidisse, vestrae satis complaceat
Majestati.
|
|