Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

233


promisit quod in suum officium eum restitueret et bonis omnibus
eum faceret habundare, que omnia fuit ad libitum assecutus.
procedente autem tempore dictus Theophilus ad cor suum redijt
et dolens et merens ad Reginam celi confugit. beata autem Virgo
sibi veniam et gratiam impetravit, precipiens dyabolo ut cirographum
Theophilo restitueret nec ipsum ulterius molestaret.
unde ipse dyabolus tristis et dolens Theophilo apparuit et cirographum
sibi restituit et sic veniam et gratiam assecutus fuit.

Torna all'inizio