nostra valeant pervenire?" Respondit Judaeus:
"Domine, hic de prope ad tres leucas est passus
unus concavus et arctissimus inter colles, per
quem equites transire non possunt, nisi singulariter
et unatim, ita quod homo discretus ac
excubans posset transeuntes passus quoslibet
numerare; passusque hujusmodi longus est fere
per leucam, nec possent huc Arabes per aliam
viam proficisci. Et haec omnia, domine mi,
quia ad vos cum tanta festinantia properavi, et
ut vos primo cauti et attenti de Arabum adunata
multitudine redditi, passum illum impedire
ac praecidere valeatis". Tunc Rex ad Hebraeum:
"Scires ad passum hujusmodi nos minare, et
scis firmiter quod Arabes ad nos per viam aliam
transire non possunt?" Respondit Hebraeus: "Domine,
et passum novi, sicut ille, qui cum mercatoribus
proinde frequentissime transivi, constatque
mihi firmiter quod ille est Arabum rectus
trames, quem vitare non possunt; nam
inter illos colles via videtur manualiter esse
facta et scissa ferreis instrumentis, quam artificialiter
prudens effodit antiquitas, et callem ad
mare per colles illos antiqua prudentia adinvenit".
CAP.
XV
Rex Aragonum adit passum, ac deinde, consilio
inito, suos proceres alloquitur.
Ecce jam rex Aragonum, Haebrei narratione
praemonitus, nocte prima, luna XV lumen
mortalibus in noctis caligine ministrante, vadit
cum paucis equitibus sociatus ad passum, et cum
diligentia collium vada perquirit, totumque locum
pede revolvit et oculo, ac omnia subtiliter
per circuitum indagat, et explorat praecipue si
pateat per viam aliam aditus Arabibus venire paratis;
qui postquam jam sibi constat oculata fide
quod ille erat introitus ille passus, per quem necessario
pertransire barbaros oportebat, eadem
nocte rediit ad castra sua, et consilio cum majoribus
de suo exercitu inito, ait sic eis: "Dies venit,
in quo Dei potentia virtus poterit catalana
clarere; tempus est ut in omnem eventum, Deo
volente, palmam triumphi, et famosam coronam
victoriae de gentibus infidelibus reportemus.
Hostes crucis, ut audivistis referente Judaeo,
contra nos sunt in multitudine sine numero
congregati. Sed quid ad nos de numero canum?
Non enim multitudo dimicat, non expugnat,
sed fidelis dextera concertat, et animus constans
vincit, non viribus, sed in virtute. Nonne
unquam audivistis, quod dompnus avus noster
recolendae memoriae cum X. C. tantum peditum
V. C. equitum numero terras Saracenorum
plurimas conquisivit, contra quem frequenter
infideles in majori fuere quantitate, quam sint
contra nos hodie congregati? et tandem cum eo
divina dextra compugnante, grandis triumphi
contra Saracenos meruit nomen et famam. Nonne
|
|