nonnulli tolerati sunt annuntiantes non casto animo  
veritatem. Non tamen illi laudati sunt tanquam  
annuntiantes casto animo falsitatem. Deinde de  
illis dicit:  Sive occasione, sive veritate, Christus  
 annuntietur . 
11. LANFR.  Propter invidiam , vel ne Apostolus solus  
videretur praedicator, vel contendentes se pressuram  
suscitare Apostolo. 
12.  Ex contentione Christum annuntiant . Neque  
homines reducebant ad memoriam illud propter  
quod Apostolus incarceratus erat, ut ideo magis  
punirentur. 
13.  Existimantes . Vituperabant Christum, ut magis  
puniretur Apostolus, qui ligari se passus est propter  
talem Dominum. 
14.  Scio   enim . Vituperationem etiam adversariorum 
in Christum jaculatam pervenire sibi dicit in salutem, 
quia quo magis propter eum punitus est, eo  
amplius coronatur. 
15. AMBROS.  Et subministrationem . Largam mercedem 
significat, quantam decet spiritum tribuere. 
16. LANFR.  In nullo confundar . Quod esset, si ab  
incoepto destitissem, vel si quod spero non habiturus  
essem. 
17. AMBROS.  Sive per mortem . Sperabat enim  
Christo concedente mortem suam non fieri absolute 
aut vane.
  |  
  |