Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 8

Tomus II


claustra nostrae jucunditatis infregit, illas
nobis insipidas amaritudinis propositiones interferens,
quod N. dux Bavariae, charissimus
socer Superioris ducis ductus imperio,
et in patriam quae iter est omnibus generale
mortalium, necessitate vocatus humanitatis
commune debitum, [quod exceptio]
quaevis allegata non prorogat, ex
inevitabili lege fatalitatis exolvit. Ex quo
tanto nos pungit doloris ictus acerbius,
quanto per ejus absentiam, qui genitoris in nobis
officium compensabat, et velut [nostri pars
magna consilii erga nos, charitatis paternae]
non impares dabat affectus, multa nobis decisae
carnis et grandia incommoda referata sentimus.
Verum quia sic irreparabiliter cadere
hominis est, natura non poena, et morbus
iste non est medicabilis herbis: sed illius
est Excelsi dexterae mutatio, qui caput excelsum
et humile necessariae amplexibus aequalitatis
involvit; multa nobis et tibi sunt exinde
solaminis assumenda consilia, ut et nos
decedentis patris occasum superstitibus consolemur
in filiis. In quibus nobis affinitatis solidae
pignora remanserunt, et tu quaecunque
tibi tam turbidus casus ingesserit, in nobis reparabilia
sentias detrimenta; qui tam ex
carnis unione qua jungimur, quam ex dilectionis

Torna all'inizio