natu filium odio sui regno preficeret, illum vita
privavit. Alterum filium iuniorem, ex Cleopatra uxore
eademque sorore genitum, die natali in membra discerptum,
inter epulas et convivas Cleopatre obtulit.
Non inferior impietate fuit filius Eucratidis, Bactrianorum 5
regis, quem victorem ab Indis redeuntem particeps
regni factus interfecit. Adicitur his execrabile
scelus Frahatis, regis Parthorum, qui, cum a patre
Orade solus ex triginta fratribus in regnum adscitus esset,
quasi nefas duceret absque nefario facinore imperare, 10
primum patrem admodum senem, tum fratres
omnes occidi imperavit. Deinde superiorum cladibus
addidit filii adulti necem, veritus ne ob tantorum scelerum
invidiam rex a populo constitueretur.
76 Quid Attalum commemorem? Qui populum 15
Romanum reliquit heredem, qui, cum a patre Eumene
regnum florentissimum accepisset regiamque cognatorum
atque amicorum cede fedasset, furiis postmodum
ac dementia agitatus, veste squalida, promissa barba,
capillo neglecto, omissa regni administratione, primum 20
fodiendo serendoque orto, tum erarie artis studi se
dedit, ere fodiendo intentus. Qua ex re morbo contracto
periit. Qua ergo tantorum scelerum conscientia,
quo mentis furore, quo turbine animi eos agitari necesse
fuit, qui sanctissima nature iura tam tetris, tam atrocibus 25
flagitiis violarunt? An tu, inter tot et tam feda
atque immania facinora, ullum residere felicitatis vestigium
putas?
77 Quam felix extitit Alexander Magnus? Qui regni
futuri auspicia iecit fratris Carani morte, qui amicorum 30
pariter atque inimicorum pestis, paternis amicis
crudelissime occisis, predo gentium ac regnorum pestis,
non magis vino quam sanguine humano inebriari
|
|