hic quibuscumque sal inest, arreptis auribus
detinentur: docti nimirum quia sentiunt
sapiuntque, indocti uero et sapere gestientes,
quia ipsis gratulantur peritis. Ad summam nil
deest, nisi ut tu ipse que dictaueris recites
suauissimo illo reuerendoque prolatu, ne aliena
tuba deprauata uilescant.
Memini te, imo reminisci nequeo, que obliuioni
non dedi, cum dudum carmina nobis
uocem illam uenerandam atque tremendam,
motus animi disertissima lingua interprete,
extulisse; gestus quoque modestie plenos quos
anime affixos teneo, nunc paululum laxando,
nunc contrahendo pro qualitate uerborum,
nunc destrorsum aut sinistrorsum membra iactando;
sed eo motu eaque temperie, magistra
uerecundia, ut nichil aliud quam quesita
honestas, et uerborum assertio atque impressio
uideretur. Sed ut illos melius uno verbo complectar,
tales mores tuos aduerti, quales nec
Cicero regularius precepisset, nec ipse decentius
obseruasset.
|
|