ante tempus boni, ne diucius vexentur a noxiis; mali 			c.84v.a 
vero tolluntur, ne impune bonos diucius persequentur. 
Iusti de pressuris, tribulacionibus et angustiis vocantur 
ad requiem; iniqui vero de luxuriosis operibus 
et deliciis rapiuntur ad penam"  . Require in eodem li. 
c. XIIII. Videtur posse instare aliquis dicendo: "  Saltem 
parvulis baptizatis mors non deberet accedere, 
cum nullum peccatum habeant preter originale, quod 
aboletur penitus per Baptismum"  . De quo scripsit Augustinus 
in XIII de Ci. Dei: "  Post Baptisma relinquitur 
experimentum anime separacionis a corpore, quamvis 
nexus criminis auferatur; quoniam, si regeneracionis 
Sacramentum corporis inmortalitas sequeretur, ipsa fides 
enervaretur"  . Quin eciam non ad Christi gloriam 
baptizarentur gentes, sed ne morte corrumperentur. Sed 
cur moriuntur pecora que non peccant? Respondeo: quia 
per eorum mortem peccantes in animis cruciantur. Sed 
quid de silvestribus respondent theologi? Ea mori naturaliter 
ex alterato atque corrupto aere, qui quidem ob peccata 
gencium corrumpitur et alteratur. Require in eodem 
li. c.XXXI. Et ne plus vager, concludam cum Marone, dicente 
in III Georgicorum: 
"  Optima queque dies miseris mortalibus evi 
Prima fugit; subeunt morbi tristique senectus 
Et labor, et dure rapit inclemencia mortis"  .
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25
  |