Salimbene de Adam: Cronica

Pag 643


gladium in vos vertitis,
qui vos et ipsum destruet».
Sic repetunt officia,
venantur necessaria,
relegatur infirmitas.
Reparatur lux oculis,
redit in membris singulis
virtus, opus et sanitas.
Hec sub typo misterii
sub uno Christo capite
geruntur in Ecclesia.
Cuius sunt actus varii,
necessitatis debite
diversa sunt officia.
Hic est auris, hic oculus,
lingua, manus, pes, ceteri,
princeps communis baiulus,
communi vacans operi,
ventris habet officium.
Cuius tanta sit caritas,
ut nichil ei proprium,
sed sit ut servus omnium,
ut sic servetur unitas,
dum rependit obsequium.
Sicut perit res publica,
si careat erario,
sic unitas catholica,
si caret hoc officio.
De rege Conrado, filio Friderici imperatoris condam.
Nunc ad Conradum, filium Friderici imperatoris condam, accedamus.
Anno Domini MCCL Conradus rex, filius Friderici, cuius
mater fuit filia regis Iohannis, ut, mortuo patre, Sicilie regnum susciperet,
per mare in Apuliam pervenit. Et capta Neapoli muros

Torna all'inizio